- PINNACELLA
- PINNACELLAin summis trichoris domuum nobilium, vulgo dicuntur Gallis, in modum bandi vel vexilliductae ex aere laminae versatiles, cognoscendo flatui ventoque spiranti; unde Gyroettas etiam vocant, a gyrandi significatione. Quibus respondent Graecorum ἀκρωτήρια, h. e. fastigiorum ornamenta: namque pinnacella est ἀκρωτήριον. Sic Andronicus Cyrrestes, qui octonarium ventorum numerum et partitionem instituit, turrim marmoream Athenis collocâsse legitur octogonon, et in singulis lateribus singulorum ventorum imagines exsculptas contra suos cuiusque flatus designâsse, supra turrim autem posuisse metam ex marmore, cui Triton aeneus impositus ad omnem venti auram versatilis, virgam manu tenens, ac porrigens indicabat, quis ventusflaret. Ad quod exemplum hodie in summis aedium fastigiis et Templorum obeliscis gallus gallinaceus ex aere imponitur, qui, semper rostrum contra ventum flantem conversum habens, hôc eum modô indicat. Nam caudam eius latiorem ventus, qui flat, verberans et impellens, rostrum avis adversum se consistere cogit. Sed et ad ornatum ac insigne Pinnacella addi solent; quemadmodum olim Victoriolae et Deorum simulacra apud romanos, vide Salmas. ad Solin. p. 1245. et 1246.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.